

Evangelium Secundum Lucam*
Caput 18: Versus 8
Verumtamen.Dico me facturum vindictam justorum, sed illi erunt valde pauci, quia cum in die judicii in forma Filii hominis apparuero, tanta erit raritas justorum, ut non tam ob clamorem fidelium injuste damnatorum, quam ob eorum torporem juste damnandorum totius jam mundi sit acceleranda ruina.Putas.In verbo increpatur dubitationis infidelitas, non opinatur Divinitas. Scit enim omnia per quem sunt omnia, sed dubitando increpat infidelium corda.